monumenta.ch > Hieronymus > sectio 31

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 78, 31
XXIX. MANSIO. Et profecti de Bane iacan, castra metati sunt in monte Gadgad . Vicesima nona Mansio interpretatur 'nuntius,' sive 'expeditio,' et 'accinctio' vel certe (quod nos verius arbitramur) κατακοπὴ, id est, 'concisio.' Haud aliter possumus magistri discipulorum atque credentium eos facere filios necessitatis, nisi praeceptores eorum interfecerimus. Crudeles simus in occisione eorum: non parcat manus nostra, armum, aut extremum auriculae de ore leonis extrahere. 'Maledictus qui facit opus Domini negligenter, et qui prohibet gladium suum a sanguine' . Unde et David: 'In matutino, inquit, interficiebam omnes peccatores terrae' . De nuntio autem, et accinctione haec breviter possumus dicere, quod filiis necessitatis grandes ad virtutem stimulos suggeramus, cum eis nuntiaverimus praemia futurorum, et accinctos inire bella docuerimus. Horum trium quidquid magister fecerit, in monte consistit.